Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 106


XXVII. - Cum ista aguntur, papa Urbanus, colloquium ducis et comitis desiderans, a
Roma progreditur et apud Capuam, ubi in obsessione manebant, venit; comesque, sex tentoria
illi deliberans ad hospitandum, sumptus necessarios abundantissime ministravit. Porro
ipse, sciens scriptum: Beati pedes evangelizantium pacem; et Beati pacifici, quoniam ipsi filii
Dei vocabuntur
; et alibi scriptum est: Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum;
et maxime quia sciebat se totius Christianitatis curam suae provisioni delegatam, de pace
inter ipsos reformanda primo ducem et comitem, principemque pariter conveniens, attentare
coepit. Qui, consilio comitis, prudenti responsione usi, in praesentia apostolici, qui sane vice
beati Petri dicunt se jus inire, si a Capuanis pari discrimine idem exequebatur, concedunt.
Papa infra urbem idem de Capuanis rescitum vadens, dum ab utrisque partibus conceditur,
spe conficiendae pacis frustra gaudens, renuntiat. Dies disputandi statuitur. His opponentibus
et illis, prout sese res habebat, respondentibus, gravi sillogismo Capuanis a judicibus
legaliter conclusio determinatur. Capuani, audientes se judicio praegravari, vel oppositione
vel rationabili contradictione contra judices usi, publice se injuriosos ostentantes,
exequi vel nolle vel non posse denuntiant. Quod audiens vir apostolicus et, quia haec ab illis
exequenda interrupta fuerant, aliquantulum erubescens, gladio beati Petri animadvertens
interminatur, parti nostrorum ex toto favendo se contulit, constantiam comitis in justitiam
exequendam perplurimum laudans, vitamque eius omni cura Romae et Italiae pernecessariam
asserens. Nam timor eius plures ab insolentia, plusquam zelus honestatis, compescebat.
Apostolicus itaque ecclesiasticis negotiis, plusquam expeditionalibus exercitiis intentus,
tot talibusque tumultibus mente declinatis, his tribus principibus, sed et omni exercitui apostolica
benedictione concessa, Beneventum secessit.
XXVIII. - Comes autem cum duce et principe in oppugnatione urbis attentissime persistentes,
machinamenta ad urbem capiendam artificiosissime aptant. Capuani primo ludibrio
habere, contemnendo ad defensionem sese ad invicem cohortari, duci tamen, vel comiti se,
si retinendo recipere velint, urbem reddere attentant. Sed nobilissimi principes, hanc fraudem
sibi nullatenus assumere volentes nisi ut principi reddantur, acquiescere passi non sunt.
At, ubi Capuani machinamenta apparata versus urbem appropiare vident, quae prius
ludibrio habebant, exhorrescentes, deditione urbis sese, consilio comitis, committunt. Sicque
ipso mediatore usi, vix suae fraudis impunitas impetratur. Principi pro libitu suo urbs Capuana
restituitur. A principe duci et comiti gratiae referunt. Dux et comes apud Salernum
pariter digrediuntur. Princeps pro suo libitu urbem vindicans, in altiori turri triumphaliter
hospitatur.
XXIX. - Papa, urbem redditam et pacem inter ipsos factam audiens, gaudet et de
fraude compressa et de pace confecta. Sed quia ducem et comitem Salernum secessisse
audivit, nolens comitem, donec sibi loquatur, versus Siciliam remeare, illorsum accelerat.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio