Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 124

Ep. 51


utcumque uestra fraternitas sese habuerit, "benedictus Deus et pater
domini nostri Ihesu Christi, pater misericordiarum et Deus
totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione
nostra", qui nos ab aduersariorum manibus et persecutorum
uiolentia protegens, hactenus in manu nostra iustitiam secundum
testimonium conscientiae nostrae defendit atque potentiae suae
uigore humanae infirmitatis imbecillitatem nostram corroborans,
ad iniquitatem peruerti nos nullis promissionum blandiciis,
nullis uexationum terroribus sinit. Ipsi ergo immensas gratias
referimus qui nos infractos hucusque in pressurae tempestate
conseruans ad quandam spem tranquillitatis sic liberis incessibus
duxit, ut non nos contra principalem iustitiae intentionem egisse
aut propria conscientia aut religiosorum uirorum qui nouerunt
examinatio reprehendat.
De caetero, fratres, ut causa iurgiorum et discordia quae inter
apostolicam sedem et regnum iamdudum agitatur, annuente
Domino, communi diligentia ualeat congruum finem sortiri,
uos ad sinodum quam in medio Nouembri celebrare disposuimus
praesentium litterarum conuocatione ex parte beati Petri apostolorum
principis praecipientes inuitamus. Hoc etiam uestram
fraternitatem scire uolumus quia, ut secure et ad nos uenire et
in uestram patriam Deo protegente possitis redire, fideles nostri
a maioribus qui nunc erant in curia Heinrici dicti regis iuramento
securitatem receperunt. Desideramus enim una uobiscum
tractare, diuino fulti auxilio, qualiter possimus pacem Dei
firmare atque ad gremium matris ecclesiae scismaticos uia regia
incedendo reuocare.

Torna all'inizio