Salimbene de Adam: Cronica

Pag 740


medietatem hereditatis paterne dederat ei, quia videbat eum
virum industrium, et quia plures de Çambrasiis non remanserant
nisi isti duo fratres, et quia ambo poterant esse divites: ideo divisit
cum eo hereditatem ex equo et fecit eum inclitum), hic ergo
Tebaldellus, quem cencies vidi et cognovi, et fuit vir pugnator
sicut alter Iepte, dictam terram, scilicet Faventinam civitatem,
dedit in manibus predictorum Bononiensium. Et eo tempore quo
intraverunt civitatem Faventie predicti Bononienses intrinseci,
id est qui ex parte Ecclesie se esse dicebant, media pars civitatis
Faventie erat cum Bononiensibus exterioribus in obsidione cuiusdam
castri. Observavit ergo Tebaldellus tempus congruum sibi
ad malefaciendum. Ideo de tali Ecclesiasticus dicit, XIX: Et
si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
De ponte de Braçolo, quem fecerant Mantuani, qui destructus est propter
aquarum plenitudinem.

Et eodem anno pons de Braçolo, quem fecerant Mantuani,
destructus fuit per plenitudinem aquarum et inundationes diluvii,
que venerunt magne et maxime anno illo, ita quod dictum pontem
destruxerunt et inferius perduxerunt, ut dicebatur.
De concordia inter clericos et laycos civitatis Regii, inter quos prius erat discordia
occasione decimarum.

Et eodem anno, in mense Novembris, facta fuit concordia inter
dominum episcopum et clericos suos, ex una parte, et capitaneum
populi et ipsum populum et commune Reginum, ex altera,
super decimis, in hunc modum, quod nemo debet compelli ad
solvendum decimas nisi secundum conscientiam suam, et alia
multa que scripta fuerunt in dicta concordia.

Torna all'inizio