Salimbene de Adam: Cronica

Pag 595


eis dando. Quadam autem die venit ad eum quedam mulier
volens confiteri, et dixit ei: 'Heu me, pater! Mulier infelix nimis
ego sum'. Cui frater: 'Dic tu prius iniquitates tuas et narra si
quid habes ut iustificeris. De omnibus ergo peccatis tuis culpabilem
te proclama, et sic absolutione recepta postea eris felix'. Et
dixit: 'Quadam die, dum irem sola per viam, invenit me quidam
homo et violenter oppressit atque cognovit. Accessi ergo ad unum
de sacerdotibus volens confiteri. Qui duxit me post altare, et revelato
sibi peccato meo violenter oppressit me ibidem atque cognovit,
non veritus locum sacrum nec honorem Dei neque me plurimum
deplorantem. Idem accidit michi cum secundo et tertio sacerdote,
quia quilibet me cognovit et post altare iuxta Dominicum corpus
mecum peccavit, dum cum eis crederem confiteri'. Postquam igitur
de omnibus peccatis suis fideliter est confessa, absolvit eam
frater et dixit ei: 'Quid sibi vult cultellus iste quem habes in
manu, et ad quid tempore isto et hora deservit?'. Et dixit ei:
'Pater, in veritate cogitabam me gladio occidere et in desperatione
mea mori, si invitavissetis me de peccato, sicut fecerunt
alii sacerdotes'. Cui frater dixit: 'Nec invitavi nec invitabo, sed
potius invito te ad gaudia paradisi, que dabit tibi Dominus, si
dilexeris eum penitentiam faciendo. Vade in pace, dilecta filia, et
amplius noli peccare!'. Impletum est igitur in fratre isto quod
beatus Iob de se dicit, XXIX: Cor vidue consolatus sum. Impletum
est in sacerdotibus illis quod per Ezechielem Dominus dixit,
XXII: Sacerdotes eius contempserunt legem meam pollueruntque
sanctuaria mea. Inter sanctum et prophanum non habuerunt distantiam
et inter pollutum et mundum non intellexerunt. Ideo dicit in
Osee IX: Propter maliciam adinventionum eorum de domo mea
eiciam eos. Non addam ut diligam eos».
Quod fratres Minores, ex auctoritate Romanorum pontificum, possunt libere
predicare et confessiones audire.
Quia igitur his diebus impletum est quod dixerat, Ys. XXIIII
et Osee IIII: Erit sicut populus sic sacerdos, recte fecit papa

Torna all'inizio