non solum a positiuis, sed etiam a comparatiuis et superlatiuis
fit, et a diminutiuis, ut "clarus, clarior, clarissimus, clare, clarius,
clarissime", "bonus, bellus, bone, belle", "primulus, primulum";
inueniuntur tamen pauca a se ipsis, ut "sepe, sepius, sepissime",
"ultra, ulterius, ultime".
57 Figure aduerbiorum sunt tres, simplex, composita, decomposita:
simplex, ut "diu", "huc", composita, ut "interdiu", "adbuc", decomposita,
que a compositis deriuatur, ut a "misericorde" "misericorditer",
ab "indocto" "indocte" (hoc tamen et compositum esse
potest), et similia.
58 Significatio aduerbiorum diuersas habet species, que sunt:
temporalis, localis, dehortatiua, abnegatiua, hortatiua, remissiua,
qualitatiua, quantitatiua, dubitatiua (uel euentus), congregatiua,
discretiua, similitudinis, ordinatiua, intentiua, comparatiua,
superlatiua, uocatiua, demonstratiua, persone electiua. 59 Temporalia
aliquando preteritum tempus tantum significant, ut "pridem",
"nuper", "antea", "nudius tercius"; aliquando presens, ut
"nunc", "presto", uel et presens et non multo ante preteritum, ut
"modo" (accipitur etiam pro infinito sicut et "nunc", ut "modo
|
|