certitudo daretur. Dehinc supra se raptus et in quadam mirandi
luminis claritate totus absorptus est; ubi, dilatato mentis sinu, certificari
de iis quae desideraverat meruit, et ex omni natione suorum
moltiplicationem luculente prospexit. Non solum autem haec,
sed et alia plura de futuris arcana contemplans, tandem ad se reversus
cuncta per ordinem fratribus enarravit, spirituque nimirum
totaliter innovatus, nec de ipsorum nec de sua eos simplicitate diffidere
monuit, sed veluti usque ad fines orbis multipliciter dilatandos
in Domino confortavit.
19 Eo tempore appositus est eis quidam vir alius, et sic octonarius
ipsorum completus est numerus. Tunc sanctus, ad se convocans
universos et ad mittendum in diversas mundi partes binos
binosque confoederans, plura illis de regno Dei, de mundi suique
contemptu dulciter et intente proposuit, et inter alia praecipue de
patientia et humilitate praecepit. Gaudet igitur grex humilis ad vocem
pastoris, et ad recipiendum salutaris obedientiae mandatum gratanter
obtemperans, ad pedes eius humiliter se provolvit. Quos ipse
pastor benignissimus erigens et affectuose veluti filios mater amplectens,
singulos ad oscula suscipit, singulos illo prophetico sermone
communit: "Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet";
|
|