Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 395


magister Petrus solamen Sancti Spiritus, et illam
quae omnem sensum exsuperat, pacem Domini nostri
Jesu Christi. De seculo nequam et valle miseriae, ad scholas
florentis patriae, ubi garrulitatis improbae nullus
auditur tumultus, illius vocatione, cujus imperium in
coelo et in terra et in omnibus extenditur creaturis,
grammaticorum exiimius consocius vester et confrater,
magister G. noviter evocatus, ab oculis nostris pertransiit
velut umbra, imo evanuit. Ad cujus transitum
studii Parthenopensis obscuratus est sol, et luna eversa
est in eclipsin; nam ars grammaticae quae lunae vocabulo
designatur, privata decoris radiis sedet in tenebris,
et non habet unde possit suum recreare dolorem, duobus
maritis tam modico tempore viduata. Nondum praecedentis
doloris sanata sunt vulnera, et sic calamitati calamitas
et tempestas adjicitur tempestati, dolor doloribus
et vulneribus vulnera inferuntur. Mirum non modicum;
hic est ordo praeposterus et turbatus, quia naturaliter
magistrum discipulus, hic autem magister est discipulum
subsecutus; et hoc ideo quia mortis irregularitas de suo
more perversa pervertit ordinem, quae praeponenda postponit
e contrario postponenda. Proh dolor! vitis frondosa
subito aruit, cujus fructus exuberavit ad plenum.
Nam in multitudine filiorum quos genuit, indefessus ille
uterus magistralis intumuit, praevaluit, et tanquam cedrus
Libani superexcrevit, cui non sunt adequatae virgulae
de deserto. Ipse quidem fuit alter Ioseph, cui omnes
inviderunt parentes, quem saeva bestia devoravit, videlicet
mors, quae per aphaeresin cunctis aufert mortalibus
caput, a membris dividit et recidit. In cujus decisione
vos qui floretis in cathedris, tanquam multorum
capita plena oculis, retro respicite, et ante diligenter

Torna all'inizio