VIII 45
Vestre liberalitatis donum, quod ad multam instantiam .., nuntii vestri, recepimus, dignis prosequimur
actionibus gratiarum. Verum pro munere petimus, si placet, de cetero munera sub interdicto
concludi, ne, quod absit, de inculcatione donorum vel oblator prodigus vel receptor avidus censeatur.
Sic etenim nobis vestre sinceritatis affectus accedit ad plene sufficientie supplementum,
quod manum non querimus, corde contenti.
VIII 46
Sufficere poterant, pater, multorum beneficiorum tot et tanta de manu vestra recepta, ut rebus vestris
saltem it absentia parceretis. Ecce, fateor me ad retributionem non sufficere de perceptis. Quid
ergo adicitis? An ita me reputatis immemorem, ut etiam sine scypho vestri memoriam non conservem?
Procul dubio mentis exilium paterer, si obliviscerer ego vestri! Equidem, si obliviscar id, quod
sum, oblivisci potero eius, qui post Deum me duxit adesse. Ut ergo non credar ingratus, ad grates
inclino de scypho recepto, licet gratum non fuerit, quod misistis.
VIII 47
Etsi aliene rei non egeat, cui servit copia rerum, munus tamen exile non despicit interdum a devoto
transmissum.
VIII 48
Super opinionem propriam et etiam plurimorum desideriis meis clementer est actum, cum inter
devotos nominis vestri collatione beneficii, per quam colligitur adiectio gratie, munificentie vestre
largitas me beavit. Hinc de merore raptus ad gaudia gaudeo cum iocundis, hinc ipse mihi magis
complaceo et iam me melior sum effectus. Si verum fateor, tota mee condicionis navicula fluctuabat
et aquilonis agitata turbinibus vicinum oculis periculum minabatur. Suam unusquisque enim dies
acediam precedebat, et ut dies e vestigio sequebatur, suo erat deterior precedenti. Nunc autem succedente
austro, qui procellas mutavit in equora, presidii vestri remigio de tenebris ad lucem caput
|
|