in ignem eternum" . Et quia in isto aere stant in c.78r.a
forma crucis, dicit Cecchus Asculanus quod qui
eos invocant stant in triviis seu cruciatis viis ad
ipsos invocandos. Addit Magister Sentenciarum
in preallegato loco: " Non possunt demones in celis
esse, ubi amenissimus locus est, quia multum alleviarentur
a penis, nec possunt terras colere, quia nimis
molesti hominibus essent" . " Descendunt tamen,
ut dicit preallegatus Magister in eadem loco, quotidie
in Infernum demones, tum quia illuc deducunt animas
cruciandas, tum quia illic tortores eciam semper assistunt" .
|
1
5
10
|