Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 178


deriuabatur ad frontis ambitum per partes intrinsecas, deinde
ad oculos et nares, necnon recto decursu descendendo per easdem
partes intrinsecas perueniebat ad genas, per quas gingiuas et dentes
conseruabat ipsius, sic quod tota eius facies cum suorum multitudine
capillorum in sua conseruacione uigebat. Deinde liquor ipse
per guttur eius et ipsius gule catenas descendendo eius deriuabatur
ad pectus et per ossa brachiorum intrinseca perueniebat ad manus
et usque ad digitorum extrema. Sic et liquor ipse descendens per
utrunque latus, copiose diffusus, latera ipsa sic conseruabat in
statu ut quasi viui latera viderentur. Qui continuis instillacionibus
ad continencias pectoris emanabat et per eas perueniebat ad
crura, a quibus continuo cursu perueniebat ad pedes. In cuius
pedibus erat quoddam aliud vas balsamo puro plenum. Et sic per
has apposiciones cadauer Hectoris quasi corpus viui ficticie presentabat,
in multa durabilitatis custodia conseruatum. Constituerunt
predicti sapientes artifices iiiior lampades, ex auro compositas,
ignem inextinguibilem continentes. Et sic, completo opere tabernaculi
ipsius, circa ipsius ambitum statuerunt quandam clausuram
ex lignis ebani, que clausa poterat esse quandoque et quandoque
poterat aperiri ut corpus Hectoris sit locatum aspicere uolentibus
apertius pateret aspectus. Rex igitur Priamus preterea in templo
ipso magnam familiam constituit sacerdotum, ut continue in deorum
oracionibus sollicitudine indefessa uacarent et ipsius tabernaculi
continue custodia imminerent, dispositis per eundem regem Priamum
redditibus copiosis ad sustencacionem uite predictorum diis
famulancium sacerdotum.
Agamenon autem inter hec, Hectore mortuo et Achille, ut dictum
est, letaliter uulnerato, conuocatis regibus et maioribus Grecorum
exercitus et eis uenientibus coram eo, sic ipsos allocutus est dicens:
"Amici reges et principes, humiles grates diis nostris debemus
deuoto corde referre, qui durum hostem nostrum, uidelicet Hectorem,
dignati sunt interfici per Achillem, cum, Hectore ipso uiuente,
nullam de inimicis nostris poteramus sperare uictoriam, qui
tot reges nostros sic crudeliter interemit, cum ex nostris maioribus

Torna all'inizio