inuenire possumus? Periit spes nostra, consilia nostra dissipata
sunt, uirtus nostra confusa est. Sancte Iuuenalis, nobis non su-
buenis, quia tibi expectas longa exilia. Ecce dimisisti commis-
sos, quia tibi est axilium preparatum. O corpus sanctum, ubi
et pro nostris sceleribus deducendus? Venerande Cassi, paci-
fice pastor amabilis Ecclesiae nostrae, quomodo dimittis con-
cessos, quos portare debes ad Christum? Fausta amantissi-
ma, nobilis et decora, uultu angelica, uirgo gloriosa, fulgida
nimis, spes optima, cur nos dimittis? Vel tu cum tuis morare,
quae in martyrio timida non fuisti!».
Nec mora, sarcofaga rupta sunt, mausolea fracta, corpora
sanctorum abstracta sunt, uehicula parata. Inuenerunt cor-
pora gloriosissimorum Iuuenalis, Cassii et Faustae uirginis ita
integra, acsi fuisset cum anima caro. Tulerunt autem cor-
pus beati Iuuenalis et posuerunt eum iuxta criptam sepulchri
sui. Et ecce cum celi esset serenitas, cito tonitrua facta sunt,
excitata sunt fulgora, terra mota est, uenti mittentes fulmina
creuerunt, uerberantes oculos inimicorum: qui nichil uidentes,
sed prae pauore territi dimiserunt sanctum corpus, quod erec-
tum stetit supra pedes suos! Illi uero cadentes in terram, ia-
centes per duarum fere horarum spatia, accumbebant. Po-
stremum uero tempestas siluit, in se reuersi, erigentes se,
eleuantes oculos, uiderunt sanctum Iuuenalem erectum stan-
tem quasi ex itinere preparatum. Tunc tulerunt eum,
ut ponerent in locello. Erant enim ilia eius fracta quasi prae
lassitudine, ita ut, heu pro dolor, sanguis exinde flueret et
pauimenta suae aulae irrigaret! Tunc episcopi, qui ibi ade-
rant, et pii clerici lacrimantes colligebant sanguinem eius, in
quantum ualuerant.
Illi uero tulerunt corpus eius et posuerunt in birote no-
uo una cum beatissimo Cassio atque Fausta, cum hymnis et
laudibus ducentes choros, psallentes atque laudantes Deum
pergebant ad propria. Populi uero Narnienses tristes atque
merentes, dimittentes sanctorum corpora, lamentantes et cla-
|
|