Salimbene de Adam: Cronica

Pag 396


et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, que seducuntur
variis desideriis, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis
pervenientes
.
Septima istorum stultitia est quia dimittunt illud offitium
ad quod sunt apti, scilicet ut sint custodes vaccarum et porcorum
et ut agriculturam exerceant. Debent ergo accipere ligonem
et fodere terram, que spatiosa et lata cultoribus indiget, sicut dicitur
Gen. XXX4.
Octava istorum stultitia est quia intromittunt se de offitio,
quod non pertinet ad eos et ad quod exercendum omnino inepti
sunt: volunt enim docere et predicare. Quod offitium duo requirit,
scilicet scientiam et ministerium commissum ab eo qui
dare potest.
Ostenditur hic quod hi qui alios docere volunt debent habere scientiam aut
infusam aut acquisitam, et si utramque simul, melius erit.

De scientia quam debent habere hi qui docere alios volunt
dicitur, Eccli. XVIII: Antequam loquaris, disce. Sed dicunt isti,
qui se Apostolos nominant: «Dominus, qui dixit: Dilata os tuum,
et implebo illud, dabit verbum evangeliçantibus virtute multa et
dabit voci sue vocem virtutis
. Nam apostolis aperuit sensum, ut
intelligerent Scripturas
, sicut habetur Luc. ultimo. Hinc apostolus
Paulus dixit, ad Gala. I: Notum vobis facio, fratres, Evangelium,
quod evangeliçatum est a me, quia non est secundum hominem. Neque
enim ego ab homine accepi illud neque didici, sed per revelationem
Iesu Christi
. Qui ergo dedit apostolis, dabit et nobis,
quia non est abbreviata manus Domini, ut dicit Ys. LIX, nec
invalida facta, ut habetur Numeri XI. Hinc Ioel ait, II: Filii
Syon, exultate et letamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis
doctorem iustitie et descendere faciet ad vos ymbrem matutinum et
serotinum sicut in principio
».
Quibus dicimus quod ista facta fuerunt in primitiva Ecclesia,
quando Christus per se ipsum apostolos docuit et per Spiritum
Sanctum doceri fecit. De primo sic habes, Mat. V: Aperiens

Torna all'inizio