Guido Faba: Epistole

388


candelabra radiantia extinguere, gentem sanctam perimere,
regale sacerdotium removere, prelatos ecclesiarum in maritimis
undis submergere, episcopos rectores corporum et pastores
ovium suffocare qui super greges suos noctium vigilias
vigilabant, quia patris sui beati Petri limina visitabant? Ecce
grande peccatum, ecce grave delictum, visitare patrem et
matrem ecclesiam revereri! Sed forsam in cordibus vestris
dixistis: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob,
et alibi qui planctavit aurem non audiet, qui finxit oculos
non considerat.
Credite nobis, quia vera dicimus vobis.
Non erat Dominus dormiens epulatus a vino, cum ostendistis
ad hec crimina manus vestras. Immo huiusmodi scribi iussit
stilis ferreis, manibus angelicis in tabulis eburneis. Vidit enim
quando apocrisarios et thesaurarios eius cepistis, quando captos
duxistis, et demum eos Pontio Pilato, idest Lucifero et eius
carnificibus tradidistis, ut ad recipiendum martyrium in Apuliam
ducerentur. Surgite nunc, si vitalem spiritum retinetis,
et nolite obmutescere iam dampnati, sed dicite: quesumus,
que pena pro tanta nequitia nobis sufficiens reputatur? Afflictio
nulla existit idonea, ubi tam enormis excessio reperitur?
nec mors, queque parat ultimum supplicium ad tantum
interitum competens extimatur; nam Iudeis nequiores fuistis,
qui excusationem legis habentes, numquam crucifixissent si regem
glorie cognovissent. Vos autem cognovistis eum, et pro
nobis mortuum in membris suis iterum cecidistis. Sicque
sancta mater ecclesia provideat salubriori consilio, ut que
potest in presenti corrigat, et alia differat in futurum. Unde
vos excommunicatos denuntiamus et anathemiçatos ex parte
Domini nostri, et omnes maledictiones damus novi et veteris
testamenti que super vos descendant et semper debeant permanere.
Insuper ex parte sedentis in throno et de consilio
fratrum nostrorum terram vestram in quo delinquit punimus,
ipsam archiepiscopali dignitate perpetuo spoliantes.

Torna all'inizio