Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 241

libro VII


53. (1) DE COMMUTATIONE MAGIS VENUSTA.
(2) 'Suspiria michi veniunt ex animo, gravis questus prodit ab ore, lacrime in faciem manant, gemitus me confundit'. (3) Pulcrius tamen dixeris si eadem hec transsumas hoc modo: 'Suspiria ex imo pectoris erumpunt, aer questibus aclamat, a fonte oculorum lacrime derivantur, aculeo gemitus animus vulneratur'. (4) Sic patet quomodo proprie vel improprie talibus sit utendum.
Nunc de dictione casuali agamus.
54. (1) DE COMMUTATIONE ADIECTIVI.
(2) Aut est adiectivum quad in mente concipis aut fixum. Si fuerit adiectivum, accipe fixum quod derivatur ab eo vel ab alio similem significationem habente, sicut de verbo diximus, et tunc illud similiter variabis, (3) ut si velis dicere: 'Vultus est candens' vel 'candidus', sume hoc fixum 'candor' et ita dicas: 'Huius vultum candor illuminat. Radio candoris ora coruscant. Candori nubit facies huius. Instar solis maxilla candorem gerit. (4) Humanis visibus es speculum, candor, serenissime faciei. Mundus gene candore diescit' et sic, constructionibus variatis, elige cui dicas: 'Tu michi sola places'.

Torna all'inizio