Petrus Damiani: Epistulae

Pag 131


manu. Cumque peregrinus et monachus invicem obvii sese altrinsecus
pertransissent, ait ille: Completorium in lecto nec salus est nec profectus.
Quod frater audiens admiratus expavit, ac repente post terga respiciens
eum videre non potuit. Mox enim ut verbum protulit, omnino
disparuit. Ille vero ad conscientiam mox reversus invenit quia pridiano
vespere lassus de via redierat, et fessa in lectulum membra proiciens
iacendo compleverat. Utrum ille angelus fuerit, aut revera sicut videbatur
homo, Dei ducimus relinquendum esse iudicio.
In hac etiam heremo Fontis Avellani, ubi nunc habito, prior quidam
fuerat nomine Iohannes, qui lentis quibusdam infirmitatibus macilentus
videbatur semper et gracilis. Hac itaque sui corporis inbecilla tenuitate
confisus sepe iacens in lectulo completorium decurrebat. Accidit autem, ut
daemoniacus quidam non procul abesset, qui multa hominum secreta et
obscenos actus inpudens propalaret. Cumque prefatus Iohannes daemonem
exire preciperet, et quibusdam exorcismi questionibus flagellaret:
Tune, ait, ille es, qui sub cotto cotidie completorium insusurras, et modo
me quasi sanctus eicere et iuris mei vasculum de meo vis dominio
liberare? Hoc audito frater erubuit, quia rei veritatem etiam per mendacii
recognovit auctorem.
Alter etiam heremita, qui vocabatur Iohannes de Anso, cum ei, ut
egrederetur, vehementer insisteret, ac divini nominis adiurium crebrius

Torna all'inizio