Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 19


Hunc dicit Boccacius, auctoritate Theodoncii, c.75v.a
more poetico fuisse conceptum Terre filium absque
patre. Ac Barlaham dicit a Terra fuisse conceptum,
sed eum adhuc torpentem stare in utero
genitricis, quia, vocata, Lucina noluit auxiliatrix
esse, eo quod ad ignominiam deorum Famam seu
Infamiam verius peperisset. Hoc figmentum ab effectu
nascitur. Dixi enim paulo supra Tartarum esse
Inferni fundum ubi reorum anime affliguntur. Torpet
igitur in matris utero, cum non possit ad superiora venire;
nam, si ascenderet, non esset Tartarus. Inproprie
igitur dicitur Terre filius, quia, quantumcumque
conceperit mulier, nisi in lucem conceptus venerit,
iure filius non diceretur. Sine patre conceptus dici-
tur, quia licet credamus terre corpus concavitates habere,
non tamen certi sumus an in creacione vel post
eas cavernas receperit. Trenarus plene ponitur in li.

1



5




10




15

Torna all'inizio