Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 84


eum, et, ablatis omnibus de manu sua, percutiam eum fortiter.
Fecit itaque paterfamilias, et siluit illi furi, donec congregauit
omnia que voluit. Vltimo vero rapuit sopor patremfamilias,
et fuit hoc in bonum furis. Et abiit fur in viam suam
illesus. Post hec vero excitatus paterfamilias, et videns cuncta
que acta fuerant a fure, et quia recesserat, cepit conqueri
aduersus se ipsum, et sibi tribuit culpam, sciens sibi non valuisse
scientiam postquam non esercuit illam. Scientia est
enim sicut arbor cuius fructus est operatio. Debet autem sapiens
querere scientiam, vt ipsam exerceat, et, si non exercuerit
quod didicerit, non proficit ei. Sicut si dictum fuerit
alicui quomodo fuerit quidam sciens malam viam et iuit per
illam, diceret ipsum vtique fuisse stultum. Hic vero qui dicit
alterum stultum, si cognosceret sua opera, sciret quoniam
peiora sunt operibus illi[u]s qui nouit malam viam et iuit per
eam. Qui vero sequitur suum appetitum et relinquit quod est
ei vtile, nec docetur ex his que iam videt et expertus est de
negocijs mundi, similatur illi qui cognoscit qui[s] ciborum sit
ei leuis et qui[s] grauis, sed superatus ab appetitu elegit
grauem cibum et relinquit leuem et vtilem. Hic est ille cuius
querela sibi ipsi redundat et peccatum suum super vertice
suo quiescit, cum elegerat mala opera et reliquerat bona. Hic
est qui desiderat scientiam et nouit ipsam, et scit discernere
veram scientiam a stulticia, sed dominatur in eo stulticia
et relinquit sapienciam. Sicut duo homines quorum vnus
est cecus, alter vero videns, et cum ambularent pariter
per viam, ambo ceciderunt in foueam. Qui cum peruenirent
ad fundum fouee, mortui sunt ambo simul, nec habuit
inde videns prerogatiuam super ipso ceco, nisi culpam eo
quod vidit foueam et non euitauit eam. Hoc autem imputatur
sue stulticie. Sapiens autem debet in[n]iti benefacere, si studeat,
et docere alium; et quod alios docet, ipse obliuioni non
tradat, sed efficaciter compleat, ne sit sicut fons aque qui

Torna all'inizio