qualiter una nobiscum et cum aliis terrae principibus,
quos ad haec per literas nostra et nuncios
excitamus pro tantae necessitatis articulo,
ad destructionem communium hostium occurrere
valeatis: praesertim cum divina potentia,
non tam tueri velit Romanum Imperium, quam
augeri. Ecce enim, quod Rex Ungariae
regnum nostrae ditioni subiecit, dummodo defensionis
nostrae clypeo protegatur.
Cap. XXXI.
Universis Prelatis, ut compescant Papam a
suis illicitis motibus.
In exordio nascentis mundi, provida et ineffabilis
Dei providentia, cui consilia non
communicant aliena, in firmamento coeli
duo statuit luminaria, majus et minus: majus,
ut praeesset diei: minus, ut praeesset nocti. Quae
duo sic ad propria officia in regione Zodiaca
offeruntur, ut et si se multotiens ex obliquo
respiciant, unum tamen alterum non
offendit, immo, quod est superius, inferiori
suam communicat claritatem. A simili, eadem
aeterna provisio, in firmamento terrae, duo
voluit inesse regimina, sacerdotium scilicet et
Imperium, unum ad cautelam, reliquum ad
tutelam: ut homo, qui erat in duobus componentibus
diutius dissolutus, duobus retinaculis
frenaretur, et sic fieret pax orbi terrae
|
|