Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 96


2 Sicut in prosperis non debet se quisquam extollere, ita decet
quemlibet aduersa cum fortitudine tollerare. 2' Quare te rogamus
ut in talibus cum discretione procedas et cautelam habeas
diligentem.
3 Longa patientia fortem efficit non tantum grande principium
quod resistit. 3' Jnde est quod perseuerare te condecet fortiter
et resistere contrariis pacienter si uitium cupis eicere per
uirtutem.
4 Iob in tribulatione iustus apparuit, quia pacienter per uirtutes
uitia effugauit. 4' Hinc est igitur quod tollerantiam habeas in
omnibus benedicens Dominum cuius sunt uniuersa.
5 Tobias angelum Domini recipere in domum promeruit, quia
contumelias et afflictiones benigne sustinuit, et Deum in membris
suis de propria substantia honorauit. 5' Cuius uita et exemplo
suffulti omni tempore Creatori nostro placere totis uiribus studeamus
et grata seruitia exhibere ut cum tempus messionis aduenerit
Domino dispensante centuplum recipere mereamur.
6 Qui comminari uoluerit dum patietur in terris, Dominum cuius
exemplum contempnit sibi contrarium sentiet in excelsis. 6'
Quapropter magnanimus esto, et fiduciam securitatem magnificentiam
constantiam et pacientiam teneas ne imbecillis mundi
pericula pertimescas.

Torna all'inizio