Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 307


Quinquertium Graeci vocant pentathlon, quo die quinque
genera artium ludo exercebantur. Ipsos quoque athletas
Livius quinquertiones appellat.
Quisquiliae putantur dici, quicquid ex arboribus minutis
surculorum foliorumque cadit, velut quicquidcadiae.
Quintipor servile nomen frequens apud antiquos a preanomine
domini ductum, ut Marcipor, scilicet a Quinto et Marco.
Quippe significat quidni.
Quianam pro quare et cur ponitur. Ennius (Ann. 259):
“Quianam dictis nostris sententia flexa est?”
Quietalis dicebatur ab antiquis Orcus.
Quinctia prata trans Tiberim a Quinctio Cincinnato, cuius
fuerant, dicta sunt.

Torna all'inizio