anima tantummodo corpori dominatur, unde flatum non nisi de corpore facere
potest; Deus autem est supra omnem naturam; unde non oportet ut de corporalibus
elementis animam faciat; sed de nihilo eam creat immensitate potestatis
suae; unde figurative dicitur flare, quasi flatum faceret. Isaiae 57, 16: «Omnem
flatum ego feci».
Ad secundum dicendum, quod dicimur nos esse genus Dei quantum ad animam,
non ita quod anima sit de divina essentia, sed quia participat naturam intellectualem
quae etiam in Deo est; secundum quod etiam dicitur ad imaginem Dei.
Ad tertium dicendum, quod cum anima non habeat eamdem operationem numero
quam Deus habet, sed similem, non sequitur quod habeat eamdem naturam, sed
similem: nec ex tali similitudine unitas essentiae concludi potest, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod intellectus creatus intelligit Deum non per identitatem
naturae, sed per unionem ad ipsum, quae est vel per aliquam similitudinem non
quidem abstractam, sed effluxam a Deo in intellectum; et hunc modum intelligendi
vocat Avicenna, per impressionem, dicens, intelligentias in nobis
esse ex hoc quod impressiones earum in nobis sunt: vel per unionem ad ipsam
essentiam lucis increatae, sicut erit in patria. Materia autem prima cognoscibilis
est, non per aliquam speciem ab ipsa receptam, sed per analogiam ad formam,
ut dicitur in 1 Phys.; et ideo est de illis quae suo defectu perfecte intelligi
non valent, ut dicit Boetius in lib. De duabus naturis.
Ad quintum dicendum, quod secundum Philosophum in 10 Metaph.,
non est idem esse diversum et esse differens: quia differens ad aliquid dicitur
(unde oportet omne differens, proprie loquendo, aliquo differre); diversum
autem absolute dicitur; unde quae diversa sunt, non oportet aliquo diversa
esse, sed seipsis: si enim oporteret omnia diversa in aliquo differre, in infinitum
abiretur; et ideo oportet devenire ad prima simplicia, quae seipsis diversa sunt,
ut patet in differentiis, quibus species distinguuntur. Si ergo differens stricte
sumatur secundum praedictam acceptionem, sic prima propositio falsa est, eo
quod aliqua non differunt quae diversa sunt. Idem autem non differenti sed
diverso opponitur. Si autem sumatur differens large pro diverso et differenti, sic
prima propositio vera est, sed media est falsa, ut ex praedictis patet.
Ad sextum dicendum, quod creaturae non dicuntur divinam bonitatem participare
quasi partem essentiae suae, sed quia similitudine divinae bonitatis in esse
constituuntur, secundum quam non perfecte divinam bonitatem imitantur, sed ex
parte.
|
|