Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1981


TITANUS fluvius est Mesie, a quo et civitas denominata
est.
TITARESUS Huvius est in Peneum fluvium effluens, nec recipitur
tamen. Hunc supra Orcon vocavimus; et quia ibidem
de eo et post hec ubi de Peneo dictum est, sufficit.
TOGISONUS fluvius est Venetorum ex agris Patavorum in
paludes quas Padus et Athesis fecere effluens. Apud Brundulum
in Adriaticum mixtus cadit.
TOBUS Huvius ex Caucaso monte ruit et per Suanos
defluit.
TONAT Sabeorum est fluvius.
TORIUS, alias TORIN fluvius est Hispanie Valentie Saguntoque
propinquus.
TORMAIDON Sycilie fluvius est.
TORMENIUM fluvius est navigabilis, circa quem Parire, et Icthyophagi
deinde sunt haud longe ab Alexandria, quam Alexandri
Macedonis iussu constituit Leonnatus.
TRAGODITES fluvius est Egypti. Arsicen civitatem preterfluit,
quem Ptolemeus Philadelphus a se Ptolemeum appellari
iussit.
TARSIMENUS Lydie fluvius est.
TREBIA, alias TREVIA, fluvius est Gallie Cisalpine haud longe
a Placentia civitate, ex Appennino in Padum fluens, nobilitatus
secunda victoria Hannibalis Peni et clade L. Sempronii
consulis.
TRIOPOLA, qui et Assolus, fluvius est apud
Albomagarensium.
TRIPOLIS fluvius est, cui Fadatea oppidum proximum et
Tripolis supereminet castellum.
TRISORCAS fluvius est Colchorum apud Absiles et Senastopoli
castello propinquus.
TRITINOBELLUNTE fluvius est Cantabrorum Devales cingens
et Decium.
TRITON fluvius est Affrice ad Philenorum Aras ex palude vasta,
cui et Triton nomen est, memorabilis adventu primo in terris
Minerve, ut incole veteres credidere.

Torna all'inizio