Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 113


Anno Domini CCXLI. Maximianus aput Romanos regnavit an[nis] III. Hic ex corpore
militari primus ab exercitu sine senatus auctoritate imperator electus est; qui fuit persecutor
ecclesiarum. Sub quo Pontianus Romanus pontifex in Sardiniam deportatus martyrio coronatus
est.
Anno Domini CCXLIIII. Gordianus aput Romanos regnavit an[nis] VI. Quo Romam
ingresso Pupienus et Albinus, qui imperium arripuerant, interfecti sunt. Hic Parthos, Persas et
Medos superavit, sed fraude Phylippi occisus est. Cuius tempore Antherus Rome fit
episcopus, qui passiones martyrum statuit esse legendas et episcopos causa utilitatis posse
transferri. Cui successit Fabianus, qui testimonio sancti spiritus super caput eius in columbae specie
descendentis dicitur ordinatus; qui statuit crisma singulis annis consecrari et vetus
conburi.
Anno Domini CCL. Philyppus aput Romanos regnavit an[nis] VII. Qui filium suum sibi
equivocum regni consortem effecit et urbem sui nominis in Trachia construxit. Et primus
omnium ex Romanis imperatoribus in Christum credidit et, ut dicitur, Christianus effectus
est; cui, cum vellet in paschali sollempnitate conmunicare, negavit episcopus, donec
peccata confessus staret inter penitentes, quod patienter fecit. Hic thesauros beato Sixto
donavit. Filius Phylippus adeo severus fuit, quod nullo commento ad videndum moveri
potuerit. Senior Verone, iunior Rome occiditur. Horum anno secundo fuit Romane urbis
millesimus annus expletus, unde sollemnitas magna celebrata est tribus diebus et tribus noctibus.
Huius temporibus fuerunt heretici dicentes animas simul cum corporibus interire, cum
corporibus iterum suscitandas. Item et alii nomine Elcheseite, qui licet de novo et
veteri Testamento quibus voluerint testimoniis uterentur, tamen multa refutabant, ut
apostolum, et dicebant se habere librum de celo lapsum.
Anno Domini CCLVII. Decius aput Romanos regnavit an[no] I et men[sibus] III. Hic
de Panonia natus fuit, civile bellum oppressit, filium cesarem fecit; et cum Phylippos, patrem et
filium, occidisset, in odium eorum Christianos persecutus est et beatum Laurentium et Ypolitum
interfecit. Huius tempore Alexander Iherosolimorum episcopus martyrium subiit,
Felicissimus et Agapitus, Fabianus pontifex Romanus, Abdon et Sennen. Beata Agatha
Cathanensium martyrio coronatur.
Anno Domini CCLVIII. Gallus cum filio Volusiano aput Romanos regnavit an[nis] II
et men[sibus] IIII. Quorum temporibus Cornelius Rome fuit episcopus, qui sacerdotibus
concessit pro fide iurare. Sub quo dum apostolorum corpora furarentur, factus est terremotus
in Urbe, fueruntque corpora aput catacumbas inhumata per annum, que postea Cornelius
sepelivit. Post quem Lucius Rome sedit episcopus, qui precepit, ut duo presbiteri et tres
diaconi episcopo assistant propter bonum testimonium. Lucio successit Stephanus martyr,
qui precepit vestimenta sacra nisi a sacris hominibus et in sacris usibus non contingi.
Lucio et Stephano Cyprianus scripsit epistolas et Dionisius Alexandrinus episcopus. Qui
cum scripta legeret hereticorum, a fratribus est reprehensus, sed visionem audivit sibi
dicentem: “Lege omnia, quecumque in manus tibi venerint, quia sic probare singula queque et
discere potes”. Novatus Romanus presbiter hereticus exstitit, a quo Novatiani dicti sunt,

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio