Ad tertium dicendum, quod reptilium quaedam genera sunt terrestria, quaedam
aquatica; et ideo reptile cum utroque commemoratur: dicitur enim reptile quod
se rapit. Hoc autem contingit multipliciter: quoddam enim rapit se virtute
costarum, ut serpentes; quoddam VI quorumdam annulorum, ut animalia annulosa;
quoddam VI oris, ut quidam vermes, qui ore terrae affixo totum corpus
post se trahunt; quoddam vero VI pennularum quarumdam se movet, ut pisces;
et universaliter omne animal videtur reptile dici, cuius corpus non multum a
terra elevatur per instrumenta motus.
Ad quartum dicendum, quod nobilioribus animalibus debetur nobilior locus per
comparationem ad ipsa animalia. Quamvis autem aer sit nobilior terra in natura
sua, tamen terra inquantum competit dispositionibus animalium, est nobilior
aqua vel aere, quia in ea nutrimenta animalium magis abundant, et magis competit
locus iste aequalitati complexionis.
Ad quintum dicendum, quod animalia media computantur cum illo extremorum
cum quo magis communicant: non enim invenitur aliquod animal quod alterius
naturam non magis sapiat.
Ad sextum dicendum, quod illud hominis quo ceteris animalibus anteponitur,
non est aliquid corporale, vel corporalis forma, sed intellectus. Sed quantum ad
naturam corporis sui non est inconveniens quod magis conveniat cum quibusdam
animalibus quam quaedam cum aliis secundum materiam. Animalia enim
deputantur diversis diebus, vel uni, secundum materiam ex qua corpus producitur;
diversis vero elementis in ornatum attribuuntur secundum diversum
motum, qui etiam corporalibus organis completur.
Ad septimum dicendum, quod in via generationis, quanto aliquid est perfectius
et magis assimilatum agenti, tanto tempore posterius est, quamvis sit prius
natura: et ideo, quia homo perfectissimus animalium est, ultimo inter animalia
fieri debuit, et non immediate post corpora caelestia, quae cum inferioribus
corporibus non ordinantur secundum viam generationis, cum in materia non
communicent cum eis.
|
|