ordinatis, dimicaturus occurrit. Pedites quidem usque ad viginti millia a dextro latere suo in
occursum hostium paulisper anteponens, ipse cum equestri legione in sinistro cornu fixus
manens, hostes praestolatur. Nostri autem, cum centum sexaginta tantummodo milites essent,
nil remorati, certamen, Deum sibi propitium invocantes, ineunt. Tertioque super pedites
impetu facto, cum immobiliter persistentes flectere nequeunt, declinantes eos super equites
irruunt, fortiterque congredientes, multa strage facta, in fugam vertunt, quos insequentes et
extremos quosque cedentes, usque in portam civitatis impellunt. Benarvet sic fuga vix
elapso, de peditibus permaxima strages facta est. Nostri vero, ante urbem tentoria figentes,
obsessionem praegravabant. Sed Benarvet, clam de nocte urbe digrediens, cum pagano traditore
fugiens, Syracusis se recepit. Sicque urbs a nostris recuperatur. Paganus traditor a
Benarvet, ne Syracusam, sicut Cathaniam, tradat, dum praemia pollicita requirit, truncatur.
XXXI. - Gregarius autem miles quidam, nomine Ingelmarus, comiti diu servierat: cui
ipse comes, quamvis inferioris generis esset, propter militarem tamen strenuitatem, quam
in eo videbat, volens servitium suum honeste, ut sibi semper mos fuit, remunerare, uxorem
nepotis sui Serlonis - videlicet qui apud Siciliam a Saracenis interemptus fuerat - cum
omni dote sibi competenti, ipsa multum renitente, in matrimonium sibi concessit, ut, praeclari
generis mulierem - erat enim filia Rodulfi, Bojanensis comitis - militis generositas quodammodo
inter consodales clarior fieret. Ille vero apud Giracium, cuius quadrans ex dote mulieris
sibi competebat, nuptiis solemniter celebratis, non jam humilitatis honestatem servans,
ad sui generis debilitatem mentem reducebat; sed uxoris generositatem in animo sibi vindicans,
aequalem se in genere et dignitate illi, cuius antea uxor fuerat, jactans ultra debitum appetebat.
Hic apud Giracium, ubi comes turrim firmaverat, demum defensabilem incipiens, paulatim
provehendo et interdum dissimulando, fortissimam turrim fecit, Giracenses omnes suis
adulationibus et favoribus sibi attrahens, et, sacramentis datis et acceptis, in amicitia confoederans.
Quod cum comiti renunciatum fuisset, insolentiam eius animadvertens et in futurum
timens, ne forte fiducia turris in aliquod deterius consilium reverteretur, turrim in modum
domus habitabilis deponere humiliter jubet, increpans eum quod, se inconsulto, tale quid
praesumpsisset. Ille vero cum Giracensibus consilium habens pravum, definito ipsis se auxilium
laturos promittentibus, beneficii sibi collati, ut assolet inter degeneres, oblitus, contra
comitem recalcitrare, potius quam oboedire, indecenter elegit. Quod cum comiti compertum
fuisset, Giracensibus ut turrim destruant et Ingelmarum captioni suae reddant, imperat.
Quibus - non tam fidelitate Ingelmari, sed quia omne genus nostrae gentis illis invisum
erat, et magis discordias inter nostros, quam pacem, fieri expectabant - id agere recusantibus,
comes, legalitatem suam servans, hactenus homini suo diffidentiam in posterum mandat,
sicque, admoto exercitu, versus Giracium obsessum pergit.
Ingelmarus vero, astu Giracensium animos demulcens, aliquanto tempore suae ineptiae
complices detinuit. At, cum viderent se a comite exterius interiusque praegravari, coeperunt
et ipsi a stulto proposito deficere et fatigari. Quod Ingelmarus advertens, territus ne
ab ipsis comiti traderetur et ipsi reconciliarentur, profugus evadens, discessit. Uxor autem
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|