QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de potentia generativa beatae Virginis; et circa hoc quaeruntur
duo: 1. Utrum aliquid ad Christi conceptionem active operata sit; 2. Utrum
generatio Filii ex ea sit naturalis, vel miraculosa.
ARTICULUS 1
Utrum Virgo aliquid active ad Christi conceptionem operata fuerit
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod beata Virgo aliquid active in conceptione Christi cooperata sit.
Potentia enim pure passiva est receptiva tantum. Sed Damascenus dicit,
ut in littera habetur, quod non tantum dedit Spiritus Sanctus Virgini
potentiam receptivam Verbi, sed simul etiam generativam. Ergo oportet quod
per potentiam generativam intelligatur virtus activa ipsius; et ita in conceptione
Christi aliquid active operata est.
2. Praeterea, hoc quod dicitur Luc. 1, 35: «Virtus altissimi obumbrabit tibi»,
intelligitur quantum ad collationem alicuius virtutis supra eam quam naturaliter
habebat. Sed beata Virgo naturaliter habuit, sicut et aliae virgines, potentiam
generandi per modum passionis, seu receptionis. Ergo potentia quam sibi
Damascenus per Spiritum Sanctum dicit praeparatam, est potentia activa; et
sic idem quod prius.
3. Praeterea, dicit Augustinus: «Christus secundum
hoc est filius matris quod accepit a matre». Sed dicitur filius matris secundum
humanam naturam. Ergo humanam naturam accepit a matre; et sic beata Virgo
aliquid in conceptione operata est.
4. Praeterea, beata Virgo fuit vera mater Christi. Sed non esset vera mater eius,
si tantum materiam ministrasset: non enim dicitur terra proprie mater hominis,
quamvis limus, unde formatur homo, de terra sumptus sit: nec similiter dici
potest lignum mater scamni, eo quod de eo fit. Ergo beata Virgo non tantum
ministravit materiam ad conceptionem Christi, sed aliquid active fecit.
5. Praeterea, Commentator, in 2 de Anima, ponit hanc distinctionem
potentiarum animae: quod potentiae nutritivae partis, omnes sunt activae;
potentiae sensitivae, omnes sunt passivae; in intellectu autem est aliquid activum,
ut intellectus agens, et aliquid passivum, ut intellectus possibilis. Sed
potentia generativa ad vegetabilem animam pertinet; unde etiam plantis inest.
Ergo est potentia activa. Cum ergo per potentiam generativam mater filium concipiat,
videtur quod aliquid active in conceptione agat; et sic idem quod prius.
|
|