Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 151

Tomus I


in omnibus suis capitulis acceptata, per
eosdem et Archiepiscopum Messanensem, quem
ad nos pro parte sua nuncium destinavit, excellentiae
nostrae promisit, quod cessari Caesari
mandaret ubique locorum ab impedimentis
omnibus, quae se nostris processibus
obiecisse coram fratribus suis, et nunciis
nostris manifestissime fatebatur, prout haec
omnia per testimoniales antistitum praefatorum
omnium literas manifestissime comprobantur.
Cum qua responsione nunciis nostris et suo,
ad nostram praesentiam redeuntibus, priusquam
per tres dietas a Curia recessissent, eis
omnino celatis in confusionem ipsorum,
G. De monte Longo, quem prius ad
nos nuncium miserat, et contra nos postmodum
ad eversionem Mantuanorum, et aliorum
nostrorum fidelium statuerat, in Lombardiam
cum legationis officium plene misit:
arbitrans, quod quanto maior sibi daretur authoritas,
tanto maiora nobis et nostris impedimenta
pararet. Praeterea principibus nostris,
Praelatis Italicis, et Germanis, nobis in
Curia nostra manentibus, literas destinavit,
suggillationem famae nostrae non modicam continentes,
certis articulis interclusis, et specialiter
gravaminibus quibusdam Ecclesiis
regni nostri, ut dicebatur illatis; super
quibus mandavit nos per eosdem Principes admoneri.
Quorum articulorum omnium, et
responsionum nostrarum ad singula seriem vobis

Torna all'inizio