omnibus eorum offensis nostram misericordiam
praeponentes; cum gloriosae vindictae
genus pensemus ignoscere noxiis, dum
potuerimus vindicasse ac felicibus victoriae
nostrae titulis ascribamus saluti restituere subditos,
et vivendi beneficio condemnatos,
ut nil suavius vel justius atque benignius resumpto
jugo Imperii de caetero valeant experiri;
nec est enim amicum caedis, nec ad
effusionem sanguinis sacrum aspirat Imperium:
sed cuius illustrat divina potentia solium,
misericordia et veritas ambiunt, pax et
justitia complectuntur, in ubertate mansuetudinis
nostrae, et patulis amplexibus pietatis
immensae procedimus, conversionem
fidelium acceptantes, et ad rebellium
pertinaciam edomandam constanter et pertinaciter
insistentes: ut qui potentiae nostrae
manus sequi voluerint, et in pertinacia
perdurarint, per murorum altitudinem,
et vallorum profunditatem, ad instantiam
nostram evadere non confidant. Nec diffidant
qui facile convertuntur apud Augustae sedis
gloriam, misericorditer gratiam invenire.
Tu vero, quem intime zelus fidei
nostrae facit laboris et oneris non expertem,
quae pro nostrorum rebellium confusione,
et juititiae ac recuperandae pacis augmento
|
|