: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 505


Hepatis et cordis sedatur passio, renum;
Si cibus est crudus, aut indigestio chymi,
Aut sit apostema, vel lapsus in inferiori
Parte, vel ad tempus calidum, clystere retarda:
Quando tamen datur, patet hinc diversio morbi,
Attendes super hoc patientis conditiones:
Materiae debet commotio primitus esse;
Post clystere datum patiens requiescere debet;
Si nihil inveniat, nescit vacuare remota
Effectus varios clystere probatur habere,
Ejus multotiens communis et utilis usus.
Ventrem mundificat, mordicat, mollificatque;
Astringit, solidat dum causa sit evacuandi.
Cum mali malva, violaria, mercurialis,
In simul ista quoque, jus extrahe, collige, serva,
Furfuris adde parum, sal, oleum violarum.
CAP. XIX. Suppositoria - Suppositoria sunt satis utiliter retinenda;
Fortia sunt quaedam, et sunt mediocria quaedam:
Fortia: salgemma, nitrum, scammonea; mediocre
Fel cum centaurea, coloquintida, sapaque, creta,
Lardus cum malva, violaria, mercurialis,
At fructus, celidonia, jamque sal sit in istis.
CAP. XX. Virtutes Agnus Dei - Balsamus et munda cera cum Chrismatis unda
Conficiunt Agnum, quem do tibi munere, magnum;
Fonte velut natum, per mistica sanctificatum.
Fulgura de sursum pellit, genus omne malignum.
Portatus munde servat a fluctibus undae;
Praegnans servatur, sine vi partus liberatur.
Peccatum frangit ut Christi sanguis et angit;
Dona dat, et dignis virtutes destruit ignis;
Morte repentina salvat sathanaeque ruina;
Si quis honoret eum, obtinebit ab hoste triumphum.
Agne Dei, miserere mei, qui crimina tollis.



1825




1830




1835




1840




1845




1850




1855
Torna all'inizio