Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 128


afflixerit nos in uno, idem tamquam pater misericors multe consolationis remedia conferre
poterit in duobus.

IV 8

Etsi dolenti condolens vix possit consolationis remedium adhibere, cogor tamen aliquid dicere, ne
casus filialis angustia in vobis adeo motum rationis subripiat, quod virtutem patientie non possitis
ad mentis consistorium revocare. Sane Dominus est, qui vulnerat et medetur; ipse est, qui post nubilum
dat serenum, et sic vos blanditie humane prosperitatis non allevent nec adversitatis mine
conturbent, sed sicut eum laudamus in prosperis, sic etiam est laudabilis in adversis. Porro, qui
reduceret ad discretionis examen, quot et quantis miseriis humane fragilitatis conditio sit annexa;
qui diligenter discuteret, quid nobis conferat vite presentis exilium, non de morte, qua vivimus, sed
de vita, qua morimur, se totum lacrimis exhiberet. Verum considerate preterita, videte presentia,
imaginate futura, et tunc procul dubio scire poteritis, quod non solum homines, sed et cetera, que
sunt ex elementis composita, dissolvuntur. Compescatis igitur lacrimas, refrenate dolores, quoniam
filius vester, quem inconsolabiliter, ut accepimus, deploratis, de labore transiit ad requiem et, sicut
firmiter credimus, vivit in gaudio in sui presentia conditoris.

IV 9

Etsi dolenti condolens vix potest consolationis remedium adhibere, cogor tamen aliqua dicere etc.
ut supra usque in finem. Quis enim presentem vitam ingreditur et mortis periculum non gustabit?
Aut quis exivit de patria et matalis amoris convictus dulcedine non respirat naturaliter ad regressum?
Cum de celis humanus sit spiritus oriundus, non fruitur celestis gaudio mansionis, nisi prius carnis
ergastulum, quod de terra sumpsit originem, terrenis partibus recommendaret. Compescatis igitur
lacrimas, tristitia cesset, lamentatio conquiescat, ad illum mentis oculos dirigentes, cuius nutu,
quicquid est, movetur. Solus enim est, qui post amaritudinis calicem potest ex affluentis misericordie
sue gratis turbata viscera recreare.

IV 10

De amaritudinis calice bibimus, quem vestre littere propinarunt nuntie obitus cari nostri. Et quidem
satis novimus, quod non deest vobis iusta causa doloris, non deest proximis materia lacrimarum.
Verum quia de vita creditur advolasse ad patriam et speratur fecisse transitum de laboribus ad
quietem, rogamus, quatenus consolationi satisfaciatis de cetero, qui dolori debitum iam solvistis.

IV 11

Torna all'inizio