Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 575


illis dominis de Sesso ad instanciam domni Francisci de Foliano venit in adiutorium
dictorum obsessorum et cepit castrum Sancti Stephani iusta paludes, sed domnus
Gerardus de Iossano, civis Cremone, potestas civitatis Bononie, cum XX anbaxatoribus
de civitate Bononie venit ad ipsam rocham; et facta quadam pactione
inter intrinsecos et extrinsecos, dum de ipsa rocha exirent, factis insidiis per illos
de exercitu interfici voluerunt; et facto insultu per insidiantes aliqui de forensibus
fuerunt graviter vulnerati, sed redeuntes in ipsam rocham multos de exercitu, qui
illuc iverant causa videndi locum, credentes vere pacem esse factam, ceperunt, et
aliqui vulnerati fuerunt; tamen audito rumore ab anbaxatoribus de Bononia,
qui erant apud Saxolum, quod distat ab illo loco per duo miliaria, acesserunt
illuc et duxerunt Bononiam domnos prepositum, Rolandinum et Bartholameum
de Panceriis, omnibus aliis, qui debebant ire Bononiam, insalutatis dictis anbaxatoribus,
ad propria redeuntibus, dubitantes de ipsa pace; nam publice dicebatur,
quod dictus domnus Gerardus faciebat eis fieri pessima facta, sicut postea
apparuit manifeste, propter promissiones factas eidem per Reginos intrinsecos et
specialiter de faciendo ipsum potestatem, sicut fecerunt. Audiens predicta domnus
Albertus de la Scala castrum Sancti Stephani conburi fecit ex toto et cum omnibus
suis rediit ad propria. Et illi domini de Sesso venerunt ad castra dictorum
extrinsecorum, quia secum erant certis pactionibus et conventionibus coligati.
Eodem millesimo die VI. Septembr. domnus Thomaxinus de Saxolo cepit
portam Bazoariam civitatis Mutine, et omnes Grasulfi de civitate Mutine cum
multis Lanbertaciis de civitate Bononie morantes apud Mantuam et Veronam et
cum maxima multitudine militum de dictis civitatibus, tam civibus quam stipendiariis
et Theotonicis missis a comite de Tirallo, venerunt ipso die ad ipsam
civitatem; et quia dicta porta non potuit aperiri ex toto, civitatem habere minime
potuerunt et cum dicto domno Thomaxino, qui fuerat tractor tocius negocii,
reduxerunt se apud Saxolum; et multi per civitatem et burgos capti fuerunt et
interfecti. Milicia vero civitatis Regii perexit in auxilium Mutinensium, intrinseci
cum intrinsecis, extrinseci cum extrinsecis; et euntes versus Saxolum audiverunt
predicti extrinseci falsa relatione contra ipsos venire milicias civitatis Bononie,
Parme, Cremone et tocius partis eclesie, de ipso loco omnes discexerunt, et per
episcopatus Reginorum et Mutinensium multi capti fuerunt. Quod audientes
predicti Mutinenses et Regini omnes de Saxolo discexisse, acesserunt ad locum
et totum conbuxerunt; quibus ad civitatem Mutine redeuntibus, cum milicia
civitatis Bononie et Parme illuc accessisset, susspensi fuerunt ad dictam portam
propter illud negocium multi nobiles et potentes tam de civitate Mutine — et
unus de Lanbertis de Feraria — quam plures alii per domnum Bernardinum de
Ponente de Ravenna, potestatem civitatis Mutine; quod fuit in maximam
superbiam et stulticiam reputatum.

Torna all'inizio