Gregorius II papa: Epistolae

Pag 268


quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate
distribuat, tertiam pauperibus et peregrinis, quartam aecclesiasticis fabricis noverit reservandam,
de quibus divino erit redditurus iudicio rationem. Ordinationes vero
presbiterorum seu diaconorum non nisi quarti, septimi et decimi mensium ieiuniis,
set et ingresso quadragessimali atque mediante vespere sabbati noverit celebrandas.
Sacrosancti autem baptismi sacramentum non nisi in paschali festivitate et pentecosten
noverit esse praebendum, exceptis his qui, mortis urguente periculo, ne in aeternum
pereant, talibus oportet remediis subvenire. Huic ergo sedis nostrae praecepta servanti
devotis animis obsequi vos oportet, ut inreprehensibile placidumque fiat corpus
aecclesiae per Christum dominum nostrum, qui vivit et regnat cum deo patre omnipotente
et spiritu sancto per omnia saecula saeculorum.
Deus vos incolomes custodiat, dilectissimi filii.
Data Kalendis Decembris, imperante domno piissimo augusto Leone a Deo coronato
magno imperatore anno septimo, post consulatum eius anno septimo, sed et
Constantino magno imperatore eius filio anno quarto, indictione sexta.
------------------------------------------------------------------------------------------------------------
VIRIS MAGNIFICIS, FILIIS ASULFO, GODOLAVO, WILAREO, GUNDHAREO,
ALVOLDO ET OMNIBUS DEO DILECTIS THURINGIS, FIDELIBUS
CHRISTIANIS, GREGORIUS PAPA.
Insinuatam nobis magnificae in Christo fidei vestrae constantiam agnoscentes –
quod paganis conpellentibus vos ad idola colenda fide plena responderitis, magis velle
feliciter mori quam fidem semel in Christo acceptam aliquatenus violare – nimia
exultatione repleti grates debitas persolvimus Deo nostro et redemptori, bonorum
omnium largitori. Cuius gratia comitante, vos ad meliora et potiora optamus proficere
et ad confirmandum fidei vestrae propositum sanctae sedi apostolicae religiosis mentibus
adherere et, prout opus poposcerit sacrae religionis, a memorata sancta sede
apostolica, spiritali omnium fidelium matre, solacium quaerere, sicut decet filios coheredes
regni a regali parente, ministerio quoque praesentis fratris karissimi Bonifatii.
Quem ad vos episcopum consecratum in sorte praedicationis distinavimus, apostolicis
institutionibus informatum, ad instruendam fidem vestram. In omnibus volumus et
hortamur oboedientes ei consentire ad conplementum in Domino vestrae salvationis.

Torna all'inizio