Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 198


et universam locutionem apud Romanos constet habitam fuisse. [7] Si
vero aridum, ut est, ieiunumque tibi videbitur huiuscemodi orationis
meae genus, indictis christiana religione ieiuniis, et perflantibus
Martio mense ventis, quo in tempore ista scripsi, attribues. Sed ad
institutam disputationem veniamus.
[I] [8] Magna est apud doctos aetatis nostrae homines altercatio, et
cui saepenumero interfuerim contentio, materno ne et passim apud
rudem indoctamque multitudinem aetate nostra vulgato idiomate, an
grammaticae artis usu, quod latinum appellamus, instituto loquendi
more Romani orare fuerint soliti. [9] Nec desunt argumenta utramque
vel impugnantibus vel defendentibus partem; quae si in medium
adduxero, qualibus utrique nitantur fundamentis apparebit; eritque
omnium oculis adeo subiecta huiusce disceptationis materies, ut
quilibet iurisdicundi ignarus, sive, ut dicere Florentini solent, iudex
emporinus, faciliter et ex tempore sententiam ferre non dubitet.
[10] Quam tamen et docti et rerum romanarum callentissimi iudicio
vel ea ratione servaverim ferendam, ne, cum tu pluresque alii, omnium
iudicio saeculi ornamenta, invicem dissentire videamini, ego
unus, in quo tales viri vel contraria sentiant vel addubitent, id ausim
affirmare. [11] In quas vero concesserim partes facile poterit coniicere
qui meminerit me tibi supra bellum indixisse; quod ea gerere modestia
institui, ut nec te impudenter abs me lacessitum, nec me maiorum
sententiae acquiescendo durum pervicacemque videri velim.
[II] [12] Memoria tenes, ut opinor, apud summi pontificis Eugenii
auditorium, et pro ipsis ferme cubiculi foribus, cum viri doctissimi
Antonius Luscus, Poggius, Cintius et Andreas Florentinus, apostolici
secretarii, te collegii nostri decus adeuntes, tuam rei, de qua loqui
coeptum est, rogassent sententiam, varias pro temporis brevitate singulos
protulisse opiniones. [13] Tecum enim, si recte memini, Luscus
et Cintius sentire videbantur, vulgare quoddam et plebeium, ut posteriora
habuerunt saecula, Romanis fuisse loquendi genus a litteris
remotum, quo doctissimi etiam oratores apud populum illas dicerent
orationes, quas postmodum multa lucubratione in grammaticam latinitatem
redactas posteris reliquerunt. Cum tamen unam tres ipsi
eamdemque teneretis sententiam, differentia invicem mihi videmini
attulisse argumenta.
[III] [14] Negavit Luscus satis simile vero esse litteratum populo
sermonem ab illis factum esse, earum potissime rerum, quas sua aut

Torna all'inizio