G. episcopus seruus seruorum Dei R. Turonensi archiepiscopo
salutem et apostolicam benedictionem.
Miles iste, harum scilicet portitor litterarum, apud apostolicam
sedem conquestus est quod male sibi sociata consanguinea ex
iudicio sui episcopi dimissa, coniugem quam sibi per legem
coniunxerat sine legali iudicio perdidit. Quapropter super hoc
fraternitatem tuam caritate apostolica conuenimus ut cum
Pictauensi episcopo colloquium habeas, et nostra apostolica
auctoritate ei praecipias ut hoc quod iniuste actum est iuste
emendare procuret, sciens quia si res aliter quam debeat agatur,
a sede apostolica inultum nullomodo relinquetur.
|
|