sicque depincta[m], admiratus est. Rex Danchus interogat  
sapienter sic, sicut facere debet, qua de causa sibi placebat  
venire ed eum.  
Rex Gallatianus respondit: " Venio sicut rex ut videam  
et audiam si est verum, sicut homo dicit, quod sapiens homo  
es et artem unam scis qua sapientiores estis, scilicet quod  
facitis unam avem capere aliam, unde ego volo esse vester  
discipulus. "  
Qui cum audivit, risit et ait: " Placet michi quod sis  
meus discipulus. Veni cras mecum, et videbis quid facient  
aves mee. "  
In sequenti die rex Gallatianus ivit in campum, et  
quando vidit volare aves, placuit sibi valde dictum et plus  
placuit factum. Et dixit quod verum erat quod audierat,  
et cepit multum hobedire ei. Et quando venit in mane,  
cepit interogare quid placeret.  
Respondit rex: "Quicquid tibi placet. " 
Dixit Gallatianus: " Ego volo licentiare omnes homines  
qui venerunt mecum, et ego volo manere tuus discipulus. "  
Respondit rex Danchus: " Ego non [sum] dignus ut sis  
meus discipulus, sed si habes voluntatem adiscendi et habes  
aliquem filium, mitte eum ad me, et amore tui doceam eum  
omnia que sciero et que excogitare potero."
  |  
  |