hec omnia, stabam in cauerna cuiusdam sociorum meorum.
Erant autem in cauerna, in qua erat habitaculum meum
mille talenta auri, ignorans tamen quis posuerit ibi illa,
que omni die exponebam mihi, ita vt gratuletur animus
meus in eis et corroboretur nimis. Post hec vero accedens
peregrinus ad cauernam (et) fodit eam, donec peruenit ad
aurum et accepto illo dixit heremite: Non poterat hic mus
ascendere ad locum ad quem ascendebat nisi causa huius
auri; hoc enim administrabat et vigorem et virtutem et corroborabat
cor suum. Nunc vero videbis ipsum nihil posse,
nec habebit prerogatiua ceteris muribus. Et audiens ego
verba peregrini, sciui quoniam verum erat, et arripuit me
inde dolor in anima et sopor mentis et debilitas virtutis.
Mane vero congregati sunt ad me omnes mures, socii
mei, sicut solebant ad me venire omni die, vt eis escam solitam
exhiberem, et dixerunt mihi: Iam rapuit nos fames
nec habemus aliquid cibi; tu autem semper fuisti nobis refugium
et spes nostra, procura igitur nobis aliquid. Et accedens
ad locum ad quem saltare consueueram, nisus fui illuc ascendere
et non potui. Et illi videntes me non posse ascendere et
non dare eis aliquid, sum factus vilis et despectus in oculis
ipsorum, et dedignati sunt me. Et audiui quendam eorum
dicere mihi: Iam perditus est socius iste noster, nec valet ad
aliquid. Nunc abiet vnusquisque in viam suam, et de[re]linquamus
eum, nec amplius attendamus ei; quoniam videmus
ipsum nihil posse nec facere ea, scilicet que faciebat; ymmo
dico vobis quia deinceps ipse indigebit nobis, querens a nobis
subsidium. Declinemus igitur ab eo, et curet vnusquisque
negocia sua propria. Et recedentes omnes dereliquerunt me,
nec amplius accesserunt ad me, nec dignabantur respicere me.
|
|