puero regis. Erat autem fructus iste addens ad virtutem et
vigorem ipsorum, vt cito magnificarentur. Cunque vidisset
rex vigorem pueri, adhibuit maiorem dilectionem erga Pinzam,
et addidit graciam in oculis suis. Quadam vero die, cum
iuisset Pinza ad ferendum fructus solitos, ascendit pullus in
sinum pueri, vt cum eo luderet more sol(l)ito; puer vero,
affectus ira et tedio contra illum, precipitauit eum in terram,
et mortuus est pullus.
Cumque redisset Pinza de monte, videns suum pullum
interfectum et prostratum in terra(m), doluit multum, et
contristatus est; et ait: Maledicti sunt omnes reges, quia
nihil est in eis fidei et misericordie! Et ve illi quem Deus
eorum societate vulnerauit! Non enim reputant socium et
amicum, [et] nullum diligunt, nisi a quo sperant aliquid vtilitatis
recipere, et cum illud ab eo habuerint, non habent amplius
erga illum societatem et amorem, et omnia opera sua
dolosa sunt et fraudulenta. Et cogitauit in se Pinza dicens:
Non quiescam donec vindicabo me hodie ab isto crudeli aduersatore,
cui non est amor et fidelitas, qui suos perdit familiares
et fratres et eos qui comedunt in sua mensa. Et
exurgens irruit super puerum et eius effodit oculos suis
pedibus et volans reposuit se in loco excelso.
Et annunciato hoc regi, doluit et factus est tristis valde, et
quesiuit argumenta, vt dolis Pinzam caperet et eam perderet.
Et equitans rex ad querendum illum vidit ipsum a longe
et accessit ad ipsum, vocans eum suo nomine, dicens: Remisi
tibi offensam tuam, et apud me amicus es. Conuerte ergo
ad me, ne timeas. Et nolens auis redire ad ipsum ait: Scio,
domine rex, quod perditor condemnari debet secundum
sui impietatem, et mensura(m) qua quis mensus fuerit, eadem
remetietur ei, quamuis tardet illud negocium; et si tardet in
hoc seculo, non tamen tardabit in futuro. Sed ipse Deus
visitat peccatum patrum super filiis et filiorum filiis.
|
|