Salimbene de Adam: Cronica

Pag 298


Ideo dicit Sapiens in Prover. XVIII: Donum hominis dilatat
viam eius et ante principes spatium ei facit
. Et iterum: Multi
colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis
, Prover.
XIX. Item dixit nobis idem frater Iohannes quod multa fatigatione
itineris et laboris et multa inedia famis et frigoris et caloris
ad maximum dominum Tartarorum pervenit; et quod Tattari
appellantur, non Tartari; et quod comedunt carnes equinas et
lac iumentinum bibunt. Et quod vidit ibi cum eis ex omni natione
que sub celo est
, exceptis duabus. Et quod non potuit intrare ad
magnum dominum Tattarorum, nisi purpura esset indutus. Et
quod honorifice et curialiter et benigne fuit receptus et tractatus
ab eo. Et quod inquisivit quot essent qui dominabantur in partibus
occidentis; et respondit quod duo, papa videlicet et imperator,
et ab istis duobus omnes alii habebant dominia. Iterum quesivit
quis istorum duorum esset maior. Cumque frater lohannes dixisset
quod papa, protulit litteras pape et dedit ei. Quas cum legi
fecisset, dixit quod rescriberet pape epistolas responsivas et
daret sibi. Et factum est ita.
Item frater lohannes scripsit unum magnum librum de factis
Tattarorum et aliis mirabilibus mundi, secundum quod oculis
suis vidit; et faciebat illum librum legi, ut pluries audivi et
vidi, quotiens facta Tattarorum gravabatur referre; et ubi mirabantur
vel non intelligebant legentes, ipse exponebat et disserebat
de singulis.
De epistolis quas imperator Tartarorum misit ad papam.
Ex illo autem libro nichil scribere volui nisi epistolas superius
memoratas, quia nec ad scribendum tempus habebam.
Sunt autem epistole ille hunc modum habentes:
Epistola domini Tattarorum ad papam Innocentium IIII.
Dei fortitudo, omnium hominum imperator, magno pape litteras
certissimas atque veras. Habito consilio pro pace habenda nobiscum,
tu papa et omnes Christiani, nuntium tuum nobis transmisisti, sicut ab

Torna all'inizio