[19]
Quare Deus laudandus sit ex omnibus causativis, id est ex omnibus
que sunt
Quoniam et circa ipsam omnia. Quomodo circa optimam causam sint
omnia quecumque sunt, et quem locum significat “circa”, circa divinitatem
ubi nullus locus est, non est facile memoratu. Tamen dicit quod
circa ipsam sunt omnia, id est in conspectu eius et in presentia oculorum
eius, unde David: «Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam
dies esterna que preteriit». Laudanda est ergo optima causa a suis causativis,
quoniam circa ipsam sunt omnia causativa presentia, quecumque
sunt vel fuerunt sive futura sunt. Et quoniam propter ipsam, propter ipsam
omnia facta sunt, id est ad laudem et gloriam nominis sui et ut timeatur
ab omnibus, unde ait Ecclesiastes: «Non possumus his quicquam addere
vel auferre, que fecit Deus, ut timeatur». Quoniam igitur omnia
facta sunt propter ipsam, ergo ab omni sua factura laudanda est optima
causa, quoniam ab ea facta est. Quod hortatur David dicens: «Laudate
eum celi celorum», id est archana empyrii celi loca, que sunt celi
celorum, scilicet etherei et aerei, «et aque» videlicet angelice «que super
celo» empyrio «sunt, laudent nomen Domini». Et quare laudare
debeant, supposuit dicens: «Quoniam ipse dixit et facta sunt, mandavit
et creata sunt». Sed et tertio adiungit quare optima causa laudanda sit
ab omnibus causativis: et ipsa est ante omnia. Ergo sicut res anterior generosior
et sublimior, sicut causa sine evo ante evum, sine seculo ante
seculum, sicut que habet primatum ante omne primatum, et excellentiam
ante omnem excellentiam omnium rerum, a suis operibus laudanda
est. Et quod ipsa sit ante omnia, in libro Ecclesiastico ipsamet fatetur.
Ait enim: «Ab initio et ante secula creata sum», id est genita.
Quarto quoque subponit quare hec optima causa sit laudanda, et
ait: et omnia in ipsa constituta sunt. Omnia tam formata quam forme
|
|