Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 136


Quod autem superius dixi, quod in bono dolo fuerit locutus, est taliter
intelligendum. Bonus enim dolus idcirco dicitur, quia nullis
nocuit et multos a mortis periculo liberavit. Sed quis audivit parem
viri liberalitatem, quoniam animam et corpus, amicos, fideles,
servos, ancillas, propria et aliena in integrum obligaverat, ut civitatem
liberaret Anchonitanam, in qua nullas possessiones, nullosque
consanguineos vel notos habebat, neque illum exercitum
ducere poterat, nisi prius transitum faceret per plurimos episcopatus ?
Preterea res erat in dubio, quia pauci vel nulli sperabant quod
per aliquorum suffragium posset ab obsidione civitas liberari; et
maxime cum hi in itinere inimicorum vires viderentur undique prevalere.
Sed dotaverat hunc virtus speciali munere, que audaciam sibi
contulit et liberalitatem, utraque quarum simul existit, et cum una
deest, altera privatur effectu. Utrique siquidem superaddita fuit
nature benefitio sapientia, que sicut lapis pretiosus decorat anulum,
ita sua claritudine radiat supradicta. Cuius igitur facundia sufficeret
tanti viri laudes referre, qui virtutem divitiis preter generalem
consuetudinem anteposuit, et se ipsum ac suos, quasi pro alienigenis
et personis incognitis, diversis periculis et morti exponere minime
dubitavit ? Unde potest dici quod fuerit militum Lombardie speculum,
patrie decus, et vidutem animi exercere volentibus memoria
sempiterna.
Preterea qui remanserant in civitate fame inenarrabili affligebantur,
quia panis ex toto defecerat et aliqua genera leguminum non
poterant inveniri. Interficiebant equos, iumenta et asinos, et immundas
carnes avidissime comedebant, quoniam fames est cibi cuiuslibet
introductiva. Nam et tanta fuit talium carnium caritudo, quod
in capite unius asini tres aurei solvebantur. Non dimittebantur intestina,
nec aliquid preter ossa relinquebatur ad edendum. Deficientibus
tandem his, acceperunt coria boum, et ea post mollificationem
diuturno labore coquebant. Post decoctionem vero, quidam cum
piperata vini vel aceti, quidam assata in oleo, quidam etiam simpliciter

Torna all'inizio