Papias: Ars Grammatica

Pag 24


12 L post se non permittit esse q et r uel h et k ; cetere sequuntur,
ut "albus", "ulcus", "soldum", "Alfenus", "algeo", "illud", "ulmus",
"alnus", "culpa", "fulsit", "altus", "silua", "mulxi". 13 In m sillaba desinit
cum sequens a b uel p uel altera m incipit, ut "ambo", "imperium",
"summus". 14 N terminat antecedentem sillabam ceteris
consonantibus sequentibus, preter b, l, m, p, r , ut "mancus", "pondus",
"infundo", "angulus", "annus", "inquiro", "tonsus", "Antonius",
"coniungo", "conuerto", "anxius"; nam b, p, m sequentibus, in m
conuertitur, ut "imbuo", "impius", "communis"; l uero uel r in easdem,
ut "illudo", "irruo", "irrito". 15 P nullam terminat sillabam,
nisi sequente altera p , ut "lippus". 16 R quacumque sequente
priorem terminat, ut "morbus"; in quibusdam tamen compositis l
sequente mutari in eam inuenitur, ut "intelligo", "pelluceo", "pellicio".
17 S terminante antecedentem sillabam, he sequuntur in
compositione, c, m, p, t , ut "abscondo", "transmeo", "displicet",
"distuli"; nam in simplicibus eiusdem sunt sillabe, ut "pascua",
"cosmus", "prospera", "testis"; sequitur etiam altera s uel i consonans,
ut "cassis", "disiectus"; preter hec inueniuntur f, g, q, u, d ,
sed tantum in compositis, ut "transfert", "transgreditur", "absque"

Torna all'inizio