Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 13


At[t]avus, quia atta est avi, id est pater, ut pueri usurpare
solent.
Avunculus, matris meae frater, traxit appellationem ab eo,
quod aeque tertius a me, ut avus, est, sed non eiusdem
iuris; ideoque vocabuli facta deminutio est. Sive avunculus
appellatur, quod avi locum optineat et proximitate tueatur
sororis filiam.
Amita patris mei soror, quia similiter tertia a me sit atque
avia, videri potest dicta ex eo, quod ab antiquioribus avita
sit vocitata. Sive amita dicta est, quia a patre meo amata
est. Nam plus sorores a fratribus, quam fratres diligi solent,
videlicet propter dissimilitudinem personarum, quae
ideo minus habent dissensionis, quo minus aemulationis.
Avillus agnus recentis partus.
Agnus dicitur apo tou agnou, quod significat castum, eo
quod sit hostia pura et immolationi apta.
Avere nihil aliud est, quam cupere. Argumento est avidum
et aviditatem, ex quibus praecipua cupiditas intellegitur,
cum significet et gaudere.
Adscripti dicebantur, qui in colonias nomina dedissent, ut
essent coloni.
Adsciscere est adiungere vel adsumere.
Adscripticii vel, uti quidam, scripti dicebantur, qui supplendis
legionibus adscribebantur. Hos et accensos dicebant, quod
ad legionum censum essent adscripti. Quidam velatos, quia
vestiti inermes sequerentur exercitum. Nonnulli ferentarios,
quod fundis lapidibusque proeliaturi ea modo ferrent, quae
in hostes iacerent. Alii rorarios, quod id genus hominum,
antequam acies coirent, in modum rorantis tempestatis dimicaret.

Torna all'inizio