ante Silvestrum, qui ita ait: «Ecc1esia ad hoc usque
pervenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes,
qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem
Christi et fidei sacramenta concurrerent. E quibus vir
religiosissimus Constantinus primus fidem veritatis
patenter adeptus licentiam dedit per universum orbem
suo degentibus imperio non solum fieri christianos,
sed etiam fabricandi ecclesias, et predia constituit tribuenda.
Denique idem prefatus princeps donaria immensa
contulit et fabricam templi prime sedis beati
Petri instituit, adeo ut sedem imperialem relinqueret
et beato Petro suisque successoribus profuturam concederet».
En nihil Melchiades a Constantino datum
ait, nisi palatium Lateranense et predia, de quibus
Gregorius in Registro facit sepissime mentionem. Ubi
sunt, qui nos in dubium vocare non sinunt, donatio
Constantini valeat nec ne, cum illa donatio fuerit et
ante Silvestrum et rerum tantummodo privatarum?
IV
Que res quanquam plana et aperta sit, tamen de ipso,
quod isti stolidi proferre solent, privilegio disserendum
est. XI. 35 Et ante omnia non modo ille, qui
Gratianus videri voluit, qui nonnulla ad opus Gratiani
|
|