Praeterea, omne meritum est per gratiam. Sed Christus meruit sibi et nobis, ut
infra, dist. 18, dicetur. Ergo ipse habuit gratiam.
Praeterea, de ipso in Psal. 44, 3, dicitur: «Diffusa est gratia in labiis tuis; et
vers. 8: unxit te oleo laetitiae»: quae omnia gratiam in ipso ostendunt. Ergo et
ipse habuit gratiam.
Solutio
Respondeo dicendum, quod gratia principaliter duo facit in anima. Primo enim
perficit ipsam formaliter in esse spirituali, secundum quam Deo similatur; unde
et vita animae dicitur. Secundo perficit eam ad opus, secundum quod a gratia
emanant virtutes sicut vires ab essentia: quia non potest esse operatio perfecta,
nisi progrediatur a potentia perfecta per habitum. Et propter haec duo oportet
ponere gratiam in anima Christi: quia cum sit perfectissima in esse spirituali,
oportet quod sit aliquid perficiens illam formaliter in esse illo. Deitas autem
non est formaliter, sed effective perficiens ipsam; unde oportet aliam formam
creatam in ipso ponere, qua formaliter perficiatur; et haec est gratia. Similiter
etiam cum alia sit eius operatio secundum humanitatem et secundum
Divinitatem, sicut et alia natura, oportet quod operatio eius humana habeat
habitum perficientem; alias esset imperfecta: et ideo in Christo oportet ponere
gratiam et virtutes.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod filiatio refertur ad personam; et quia extraneitas
respectu divinae gloriae, quam nomen adoptionis importat, nullo modo convenit
personae illi, ideo nomen adoptionis de Christo non conceditur. Sed gratia
est perfectio naturae, cum subiectum eius sit anima quae est pars humanae
naturae; ideo quamvis gratia importet aliquid etiam non naturaliter inhaerens,
tamen potest ratione humanae naturae Christo convenire.
Ad secundum dicendum, quod gratiae est facere Deo similem: nec oportet ut de
dissimili faciat similem, sed de non simili similem: nec ita quod semper negatio
similitudinis similitudinem tempore praecedat, sed natura; sicut potentia est
ante actum, et sicut sol praecedit lucem suam.
Ad tertium dicendum, quod lux solis et lux candelae, utrumque est active illuminans;
sed Deitas et gratia non sic se habent; sed unum illuminat active, alterum
formaliter; et ideo sicut solem et lumen solis in aere necesse est esse simul, et
unum alterum efficit, et non offuscat; ita ex Divinitate Christi sequitur ipsa gratia,
et non offuscatur.
|
|