Praemetium, quod praelibationis causa ante praemetitur.
Protelare longe propellere, ex Graeco videlicet tele, quod
significat longe.
Privato sumtu se alebant milites Romani paene ad id tempus,
quo Roma est capta a Gallis.
Porci effigies inter militaria signa quintum locum optinebat,
quia confecto bello inter quos pax fieret, caesa porca
foedus firmare solebant.
Polimenta testiculi porcorum dicuntur, cum castrantur, a
politiorie vestimentorum, quod similiter, ut illa, curantur.
Pater patrimus dicitur, qui, cum ipse pater sit adhuc patrem
habet.
Porticulus est, qui in portu modum dat classi. Est autem
malleus.
Pro scapulis cum dixit Cato (40,7), significavit pro iniuria
verberum.
|
|