Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 67

Liber I


convertit, hoc modo: "Nihil tibi debeo sive vincam sive perdam. Nam si vinco, non debeo, quia a iudicibus non condemnor; si perdo, rursus non debeo, quia primam causam, ut inter nos convenerat, non vinco". Altera ex parte reprehenditur complexio, sic: "Etiamsi causam perdam, nihil debeo tibi. Iudices enim me non pecuniae, sed ignorantiae condemnabunt". Enumeratio autem reprehenditur, quum aliquod in ea membrum praeteritum est, hoc modo: "Quoniam habes hunc equum, eum aut emptione aut haereditate aut dono habeas aut certe furto abstuleris necesse est". Si dicamus domi natum aut ex hostibus captum, totum argumentum infirmabimus. Reprehenditur etiam, quum aliquid ex membris negatis probamus, ut in eodem exemplo poterit ostendi, equum haereditate venisse, quod ille negaverat. Similis conclusio reprehenditur, quum aliud sequi potest ex nostra propositione, quam quod ipsi volumus, ut: "Si lux est, dies est". Potest enim ex luna vel ex igne lux esse , neque lux necessario diem facit. Conclusiones vero argumentorum omnium reprehendi possunt, si vel non efficiant id quod propositum est vel cavillationem ambiguitatemque efficiant. non efficiunt quod propositum est, hoc modo: "Si venisses domum meam, vidissem te; non vidi, ergo non venisti" Conclusio haec non necessario

Torna all'inizio