SERM0 DE VIRTUTE SANCTI CONSTANTII.
[X.] .... dux Amalfitanorum volens eos ad bonum converti misit ad eos nuntium,
dicens: "Nolite perturbare vos, quia vestrum timuit populus propterea comprehendit
arma. Sed ite, applicate Reginniculis; et quicquid vobis necessarium fuerit dabimus
libenter." Illi autem euntes cum sua nequitia descenderunt in terram et disseminaverunt
se per montana et conscenderunt usque Malitum. Et comprehenderunt unum hominem
lippis oculis et duos puerulos atque tres feminas. Et descendentes in Reginnam maiorem
contaminaverunt ibidem cunctas ęcclesias. Venientes itaque in Reginniculis minoribus
similiter destruxerunt cunctas ecclesias atque altaria. Heu pro dolor, pudor est
dicere et nefas audire talem contaminationem. Nam altaria Domini suffoderunt et reliquias
sanctas disperserunt. Cumque hec nefandissima opera populus audisset Amalfìtanus,
voluit insurgere super eos. Sed magnificentissimus dux prohibuit fieri potius volens
eos ad bonum converti quam ad malum irritare secundum apostolicum dictum: "Noli
vinci a malo sed vince in bono malum. Unde transmisit eis plurima dona et cibaria
|
20
25
30
|