que intulerant eis illi de Gipso. Est autem Querçola quedam
villa domini Matthei de Foliano. Porro in hac captione non
fuerunt nisi homines conductitii et extranei. Maiores vero de
Gipso domi sedebant et tuebantur in castro. Qui, audita strage
suorum, ululaverunt dicentes: «Ve nobis! Non enim fuit tanta
exultatio heri et nudiustertius. Ve nobis! Quis liberabit nos de manu
deorum sublimium istorum?».
De luminaribus ostensis pro gaudio de obtenta victoria.
Sequenti sero, ostenderunt illi de Regio ardentem faculam in
cacumine turris communis in signum gaudii et letitie, ad letificandum
corda amicorum suorum qui erant in Bibianello et in
adiacentibus castris. Et fecerunt et ipsi similiter statim ostendendo
faculas accensas, sicut faciunt rustici in Carnisprivio,
quando domunculas suas comburunt atque tuguria. Idem fecerunt
illi de plebe Cavilliani, de cacumine campanilis ardentem faculam
ostendendo.
Quod Monachus misit armatos ad comburendum Canossam.
Sequenti die misit Monachus de Bibianello homines armatos,
et combusserunt domos que erant circa Canossam in ultionem
combustionis ville de Cavilliano, quam conbusserant illi de Gipso.
Quod Regini obsederunt Moçadhellum et destruxerunt domos circa castrum
et preciderunt vineas.
Porro, tertia die post, id est in festo sanctorum martyrum
Gervasii et Prothasii, venerunt Regini ad castrum quod dicitur
Moçadellum et destruxerunt domos et preciderunt vineas que
erant circa castrum. Et fuerunt illi de Bibianello et de Castellis
et de Bibiano et de Cavilliano cum eis. Et facto fuit vinearum
|
|