pervenit Ianuam cum eximiis copiis, ut esset in occursum Anibali,
quando ad Alpes transgrederetur". ex quo videtur quod
Ianua quodammodo erat portus Romanorum, ad quam ipsi Romani
naves bellicas mittebant, quando in Yspaniam pergere volebant.
tandem Romani Lucretium, nobilem virum, miserunt ut Ianuam
reedificaret et ad statum pristinum revocaret. istud ostendit
supradictus Titus Livius in libro .X. circa principium, dicens:
"Existente consule Cornelio Servilio, anno .XVI. belli
Punici, ab Urbe autem condita .D.XLV., Lucretio est inperium
prorogatum ut Genuam opidum, a Magone pene
diruptum, reedificaret". ex supradictis igitur verbis Titi
|
|