Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 138


moderationem defectuum. Restat ergo videre, quomodo
reges, et principes decet esse iocundos. Ut enim ex
habitus patere potest, semper extrema vituperantur; medium
autem laudatur. Huiusmodi autem medium, quod
est in virtutibus reprimentibus passiones et motus, non
est accipiendum secundum rem, sed quo ad nos. Nam
(ut in praecedentibus capitulis dicebatur) aliquid est superfluum
uni, quod est modicum alteri: et econverso. Si
igitur decet homines reprimere superfluitates ludorum,
magis hoc decet reges et principes: immo oportet reges,
et principes adeo moderate uti iocosis delectationibus,
quod si hoc facerent personae communes, viderentur
esse durae et agrestes Non ergo intelligendum est reges,
et principes non debere recreare aliquibus solaciis, vel
aliquibus iocis: sed quia ludi, quibus uti debemus, secundum
Philosophum 4. Ethicorum, debent esse liberales est
honesti, illis debent reges, et principes adeo moderate
uti, ut semper videantur maturi, et nullo modo appareant
pueriles. Ab ipsa enim infantia connaturale videtur esse
pueris delectari iocis. Quare ludus si non sit moderatus
et honestus, aliquam puerilitatem videtur habere annexam.
Tanto igitur decet reges et principes moderate uti
delectationibus ludorum, quanto detestabilius est eos espueriles.
Amplius ( ut patet ex habitis) ex hoc iocosa delectatio
non est otiosa, et ordinatur in bonum finem, quia
interposita nostris curis, quandam recreationem accipimus,
ratione cuius ardentius insurgimus, ut insistamus bonis
operibus, quorum curam habere debemus. Quare
cum iocus immoderatus, vel inhonestus distrahat nos a
bonis operibus, et a debitis curis: tanto detestabilius est
reges, et principes immoderate, vel inhoneste uti delectationibus
ludorum, quanto cura boni communis, quae
spectat ad principem excellentior est, quam sit cura alicuius
particularis boni. Non ergo omnino prohibenda sunt
verba, vel facta iocosa, si sint honesta et moderata: et

Torna all'inizio